monumenta.ch > Plinius > sectio 192

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 192
{LXXIII} Anancitide in hydromantia dicunt evocari imagines deorum, synochitide teneri umbras inferum evocatas, dendritide alba defossa sub arbore, quae caedatur, securium aciem non hebetari. - Sunt et multo plures magisque monstrificae, quibus barbara dedere nomina confessi lapides esse, non gemmas. nobis satis erit in his coarguisse dira mendacia Magorum.